- VENTRILOQUUS
- VENTRILOQUUSGraece Ε᾿γγαςτρίμυθος, Hebr. Gap desc: Hebrew, uti LXX. vocem exponunt, spiritus est e dolio, sive vase, aut ex tumido ventre responsa promens, πύθων alias. Hesychius, πύθων ὁ ἐγγαςτρίμαντις. Sic πυεῦμα Πύθωνος vocatur Actor. c. 16. v. 16. Spiritus Pythonis, i. e. Apollinis, (qui πύθων dictus est, teste Macrobiô, l. 1. c. 17. quô daemone mulier illa ἐγγαςτρίμυθος plena esse credebatur. Unde ipsos ettiam Ventriloquos Εὐρυκλέας πάλαι, νυνὶ Πύθωνας, appellant, ait Plut. de Def. Oracul. Atque eô sensu, pro Pythone, Hebraei Pithom scribunt, voce leviter deflexa: quod tamen atiolorum genus non ex ventre, sed ex axillis, vocem emisisle somniant, ut supra vidimus. Uti autem Ventriloquus Graecis Πύθων et Εὐρυκλῆς, sic Babyloniis Σακχούρας, dictus est, teste Photiô, Auctore 94. ex Iamblicho, de Amoribus Rhodanis et Simonidis: quod ex Syriaco ac Chaldaico Zacchuru, i. e. ariolus, ortum esse, docet Bochartus, ubi supra, Parte poster. l. 3. c. 5. Vide de hac Gentilium superstitione aliquid retro, ubi de Divinatione, plura vero, apud Brodaeum, Miscellan. l. 8. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.